70 a. C.: tra le malefatte di Verre, corrotto ex governatore della provincia di Sicilia, Cicerone ricorda ai giudici i soprusi subiti a Messina da un certo Publio Gavio, condannato alla tortura ed alla crocifissione, una pena ingiusta e inammissibile per un cittadino romano.
CICERO, In Verrem, II, 5:
[160] Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se praesto advenienti futurum. Non intellegebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
[161] Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.
[162] Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, ‘Civis Romanus sum.‘ Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux, — crux, inquam, — infelici et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur.
[163] O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Statui egomet mihi tum modum et orationi meae et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consilium in medio testimonio dimitteret. Etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.
I sec. d. C.: San Paolo, arrestato a Gerusalemme, si difende di fronte ad un centurione:
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra huiusmodi; non enim fas est eum vivere”. Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei. Et cum adstrinxissent eum loris, dicit adstanti sibi centurioni Paulus: “Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?” Quo audito, centurio accessit ad tribunum et nuntiavit ei dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est“. Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi si tu Romanus es?” At ille dixit: “Etiam”. Et respondit tribunus: “Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum”. Et Paulus ait: “Ego autem et natus sum”. Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset et quia alligasset eum.
22 Fino a queste parole erano stati ad ascoltarlo, ma allora alzarono la voce gridando: “Toglilo di mezzo; non deve più vivere!”.
23 E poiché continuavano a urlare, a gettar via i mantelli e a lanciar polvere in aria,
24 il tribuno ordinò di portarlo nella fortezza, prescrivendo di interrogarlo a colpi di flagello al fine di sapere per quale motivo gli gridavano contro in tal modo.
25 Ma quando l`ebbero legato con le cinghie, Paolo disse al centurione che gli stava accanto: “Potete voi flagellare un cittadino romano, non ancora giudicato?”.
26 Udito ciò, il centurione corse a riferire al tribuno: “Che cosa stai per fare? Quell`uomo è un romano!”.
27 Allora il tribuno si recò da Paolo e gli domandò: “Dimmi, tu sei cittadino romano?”. Rispose: “Sì”.
28 Replicò il tribuno: “Io questa cittadinanza l’ho acquistata a caro prezzo”. Paolo disse: “Io, invece, lo sono di nascita!”.
29 E subito si allontanarono da lui quelli che dovevano interrogarlo. Anche il tribuno ebbe paura, rendendosi conto che Paolo era cittadino romano e che lui lo aveva messo in catene.
212 d. C.: la Constitutio Antoniniana o Editto di Caracalla.
In rete:
Civis romanus Sum. PREZI a cura di S. Patrone.
Dal discorso del Presidente John F. Kennedy a Berlino, 26 giugno 1963:
“[…] Two thousand years ago – Two thousand years ago, the proudest boast was Civis Romanus sum. Today, in the world of freedom, the proudest boast is “Ich bin ein Berliner.” (1’25”). Trascrizione integrale del testo: CLICCA QUI.